monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5 > 36 > 7 > 32
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXI <<<     >>> in Psalmum XXXIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXII

1 Psalmus David.
2 Hic titulus omnino notus est, et ideo lector sequatur in eo expositionem priorem. Illud tamen necessario commonemus, quia in hoc psalmo hortatur propheta per comparationes quasdam ad psalmodiam Ecclesiam fidelem: enumerans potentiam factaque Creatoris; ut ad laudes eius avidius festinet, cum virtutem ipsius pietatemque cognoscit.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum quidem psalmum propheta loquitur; sed in prima sectione commonet iustos, ut in Domino debeant tota mentis alacritate gaudere, qui creaturas suas mirabili potentia dignoscitur continere. Secunda sectione exclamat beatum esse, qui ad eius culturam meruit pertinere, significans tempora Christiana, in quibus erat multitudo gentium creditura.
5 Expositio psalmi
6 (Vers. 1.) Gaudete, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. Beatus David Ecclesiam catholicam ab haereticorum contagione disiungens, rectos commonet Christianos, ut non in terrenis delectationibus, sed gaudeant semper in Domino, ubi gaudia continua suavitate perfecta sunt. Nam cum praesentis saeculi afflictiones deceant fideles, dicitur iustis: gaudete. Sed quo gaudio? nisi illo quo Dominus monet: Cum vos persecuti fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter nomen meum, gaudete et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis [Matth. V, 11]. Sic et Apostolus gaudendum nobis incessanter affirmat; ait enim: Gaudete in Domino, iterum dico, gaudete [Philip. IV, 4]. Nam ista repetitio illud significat, ut et hic in afflictionibus gaudeamus, et in illo regno perpetua pace laetemur. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis [Ioan. XVI, 22]. Addidit quoque: Rectos decet collaudatio. Sed qui sunt isti recti, in secunda parte dicturus est. Nam quod ponit, rectos decet collaudatio, ostendit pravos haereticos decere non posse; sicut et alius propheta dicit: Non est speciosa laus in ore peccatoris [Eccli. XV, 9]. Collaudatio vero multorum ore una laudatio est; dicta propter unitatem Ecclesiae, quam praedicat ubique servari. Cum dicitur decet, significat hoc aptum, hoc esse conveniens, ut qui Domni laudem decantat, similiter illi et fidei rectitudine, et actuum probitate complaceat.
7 (Vers. 2.) Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite ei. Isti sunt iusti, quos superius dixit, et qui sanctis actibus laudes Domini devota modulatione decantant. Cithara est, sicut in praefatione iam dictum est, lignei ventris in imo sita concavitas, quae sursum chordarum fila transmittens, sonis dulcissimis percussa proloquitur. Quae ideo tale nomen accepit, quoniam cita iteratione percutitur. Huic merito comparantur opera quae de terrenis rebus ad supernam gratiam porriguntur, id est, dum esurientem pascimus, dum nudum vestimus, dum aegrotum visitamus, et caetera quae, licet videantur carnalia, Divinitatis tamen amore peraguntur. Citharizamus quoque, cum in passionibus nostris vel damnis securi aut laeti dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Iob I, 21). Psalterium vero decachordum esse diximus, quod ordine converso alvum citharae in superioribus habet, unde ad inferiorem partem canora fila descendunt. Cui praecepta Decalogi convenienter aptantur, quia secundum formam instrumenti huius de supernis venientia Domini iussa suscepimus. Et considera quia solum est instrumentum musicum, quod pro excellentia sui decachordum dicatur; non enim hoc de cithara vel de aliis huiusmodi instrumentis lectum esse meminimus. Decachordum vero psalterium, sicut veteres dixerunt, et illud nobis indicat sacramentum, ut referamus tria ad Deum, qui Trinitas est; id est primum quod ait: Non habebis deos alienos coram me [Exod. XX, 4]; secundum, Non facies tibi sculptile; tertium, Non assumes tibi nomen Dei tui in vacuum, in quo iungit et de sabbato. Septem vero quae sequuntur ad dilectionem dixerunt proximi pertinere; id est, Honora patrem tuum et matrem; Non occides; Non maechaberis; Non furtum facies; Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium; Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, etc. Sic totius decachordi psalterii virtus perfecta nobis et honorabilis indicatur. Psallimus quoque et decem chordis, quando in quinque sensibus carnalibus, et in quinque spiritualibus probabili nos conversatione tractamus. Verum ista quae dicimus, non sunt extra nos posita, sicut in musica disciplina; in nobis est cithara, in nobis est psalterium: imo ipsa organa nos sumus, quando ad similitudinem eorum per gratiam Domini, actuum nostrorum qualitate cantamus. Hoc autem et illo exemplo datur intelligi, ubi ait: In me sunt, Deus, vota; quae reddam laudes tibi [Psal. LV, 12]? Haec autem et his similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus edicuntur.
8 (Vers. 3.) Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in iubilatione [mss. A., B., F., vociferatione]. Novum canticum dicit incarnationem Domini, qua mundus salutari exsultatione completus est, qua angeli canoris vocibus personarunt laudantes et dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Monet ergo ut nos eadem et dicere debeamus et credere. Sequitur, bene psallite ei in iubilatione, id est in bonis operibus Deum invocate. Iubilatio est enim gaudium cum fervore animi et clamore indistinctae vocis expressum. In qua iubilatione non potest bene psallere, nisi qui bonae studium conversationis adiunxerit. Et inspice salutarem doctrinam, quae nos ita praemonet, ut ante Deum inoffense psallere debeamus, qui renes nostros et corda cognoscit: ne magis inde gravius possimus offendere, si scelerati atque subdoli ad tanta mysteria videamur accedere.
9 Vers. 4. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. Hic incipit per demonstrativum genus laudes Domini diversa relatione discurrere, ut omnia nobis opera ipsius et praecepta dulcescerent. Rectus est itaque sermo Domini, ad dirigendos scilicet homines. Veraciter enim rectus dicitur, qui rectos facit. Epitheton mirabile, veriloquum verbum. Per legem siquidem divinam corrigimur, per ipsam a nostra pravitate separamur; et regulariter tunc vivimus, quando eius iussionibus obedimus. Haec quinta est species definitionis, quam Graeci κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicimus. Una enim parte orationis definitum est quid sit sermo Domini, hoc est, rectus. Subiungit, et omnia opera eius in fide. Utique, quando in illis operatur, qui ipsius dono fideles esse meruerunt; sicut in Evangelio ait: Fides tua te salvam fecit [Luc. VII, 50]. Non enim opera Domini mulier illa meruisset, nisi praecessisset fides per gratuitam largitatem.
10 (Vers. 5.) Diligit misericordiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. In hoc et sequentibus versibus per tertiam speciem definitionis, quae Graece ποιότης, Latine qualitativa dicitur, Dominum declarat narrando quae fecerit, vel quae quotidie facit. Illas enim res dicimus diligere, quas saepius operamur. Ita hic de Domino canitur: Diligit misericordiam et iudicium, quasi non et prudentiam et temperantiam diligat. Sed quia istam nobis frequenter indulget, ipsam dicitur omnino diligere. In hoc ergo mundo diligit misericordiam, ubi eam longe lateque disseminat; videlicet ubi sustinet peccatores, ubi blasphemos patienter exspectat, ubi vitam praestat indignis, et his similia, quae pietati supernae constat omnimodis applicanda. Diligit quoque iudicium, cum pios sequestrat ab impiis, et merita eorum aequitatis qualitate discernit. Sequitur ubi illam, quam superius dixerat, misericordiam largiatur, cum misericordia Domini plena est terra. Ista utique quae miseros continet, ubi diaboli oppugnatione laboramus, ubi a mandatis coelestibus carnis imbecillitate subtrahimur. Tunc enim quam misericordiam postulare possumus, cum iam nullis necessitatibus ingravamur? hic ergo misericordiam quaeramus, de qua universa terra completa est.
11 (Vers. 6.) Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Quamvis et ad conditionem rerum versus iste pertinere videatur, tamen et spiritualiter decenter accipitur. Verbo Domini, hoc est a Filio Dei coeli firmati sunt, id est apostoli, sive sancti stabiliti sunt, qui orbem terrarum salutari praedicatione complerent. Sequitur, et spiritu oris eius omnis virtus eorum: utique, quando a Spiritu sancto eorum doctrina veniebat. Virtus enim et ad miracula pertinet quae faciebant, et ad legem Domini quam gentibus praedicabant. Nam si diligentius perscrutemur, et sanctam hic significat Trinitatem. Dicendo enim Verbo, Filium declarat; adiungendo Domini, Patrem dicit: spiritu oris eius, utique Spiritum sanctum vult intelligi, qui ante tempora de Patre processit. Et ut in tribus personis manifestam intelligeres unitatem, eius dixit, non eorum.
12 (Vers. 7.) Congregans sicut in utrem aquas maris; ponens in thesauris abyssos. Quod ait, Congregans sicut in utrem aquas maris, si ad litteram velis advertere, clausum significat mare littoribus. Nam si hoc spiritualiter velis agnoscere, uter est exutum pecoris tergus, quod usibus humanis deservit ad liquores aliquos congregandos. Hic uter Ecclesiae comparatur: quia sicut iste susceptas aquas, sive aliquid tale complectitur, ita et illa adunationem populi credentis includit. Aquae vero maris populum significant Christianum, qui in mundi salo fluctu alternante concutitur. Abyssum vero dicimus nimis aliquid profundum, quod altitudine sua humanos in se descendere non permittit aspectus. Ergo in thesauris suis, id est sapientiae et scientiae ponit altitudines profundas; ut probet quis eius Scripturas studio pietatis inquirat.
13 (Vers. 8.) Timeat Dominum omnis terra: ab ipse autem commoveantur universa, et omnes qui habitant orbem. Terra hic durum significat per omnia peccatorem, qui merito terra dicitur, quia coelestis gratiae largitate fraudatur. Ergo peccator iste terrenus qui amare nescit, timeat Dominum; ut si non desiderio praemiorum a peccatis abstinet, saltem vindictae consideratione revocetur. Dicendo enim, ab ipso, indicat et a diabolo commoveri: de quo et Isaias dicit: Hic est qui commovebat terram [Isa. XIV, 16]. Quapropter propheta merito petit a Domino omnia commoveri, quia omne quod eius ordinatione disponitur, rebus semper utilibus applicatur. Sed licet prius dixisset generaliter omnia, nunc descendit ad homines. Nam quamvis universa eius imperio administrari egeant, maxime humanum genus, quod a natura sua depravatum surripientibus vitiis, culpis probatur obnoxium.
14 (Vers. 9.) Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Reddit causam quare a Domino debeant omnia commoveri: utique quia eorum ipse creator est, et necesse est ut utiliter administret existentias, qui eas dignatus est creare per gratiam. Dixit, et facta sunt, significat initium rerum, quando universa Filii ipsius imperio iussa proruperunt. Ipse mandavit, et creata sunt: per prophetas utique mandavit legem, per quam fideles, Domino volente, creati sunt. Vides quam salubriter propheta a Deo petiit omnia commoveri, qui solus creaturarum suarum potest esse misericors.
15 (Vers. 10.) Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Dissipat revera consilia quae mala vel pessima sunt; nam bona semper adiuvat atque confirmat. Nimis apta suis causis verba iunguntur. Dissipavit consilia gentium, quando eas in idolorum cultura non permisit diutius permanere. Reprobavit cogitationes populorum, quia licet voluntas Iudaeorum in nece Domini nefanda completa sit, resurrectione tamen ipsius constat esse reprobatam. Et quia de gentibus dixerat et de populis, ne quid videretur intactum relinquere, post etiam de principibus dicit, sive de tyrannis, qui legem Domini saevis persecutionibus impetebant: sive de spiritibus immundis, quorum consilium semper in malo est.
16 (Vers. 11.) Consilium vero Domini manet in aeternum; cogitationes cordis eius in saeculum saeculi. Sicut hominum prava consilia dixit esse frustranda, ita nunc in aeternum dicit Domini permanere disposita. Peccator enim et mortalis homo caduca sapit, aeternus Dominus nulla reprehendenda constituit; sicut Isaias dicit: Omne consilium meum stabile erit, et omnia quaecunque cogitavi efficiam [Isai. XLVI, 10]. Idem et Ieremias dicit: Si non esset testamentum meum in custodia die ac nocte, praecepta coeli et terrae non dedissem [Ier. XXXIII, 25]. Consilium vero ipsius bene intelligimus incarnationis arcanum, quod ad consulendum humano generi constat esse concessum. Hoc nulla aetate dissolvitur, sed in aeternum manet: quia triumphalis mors Domini, diabolicum perenniter exstinxit exitium. Cogitationes autem cordis eius, significat praedestinationem, in qua cuncta reposita sunt, quae vel fuerunt, vel sequentibus saeculis futura succedunt. Haec enim gestat ordinem rerum, qui permanet in saeculum saeculi. Cui sententiae illi merito cedunt, qui unam naturam in Christo Domino mentiuntur. Nam si consilium eius stabile est, et cogitationes cordis ipsius permanent in saeculum saeculi, constat autem incarnationis arcanum, eius cogitationem eiusque fuisse consilium; necesse est, ut forma humanitatis assumptae, unus Filius in duabus naturis distinctis, perfectis atque adunatis, sicut coepit in unitate personae, semper existat.
17 (Vers. 12.) Beata gens cuius est Dominus Deus eorum; populus quem elegit in haereditatem sibi. Venit ad secundum membrum, in quo dicturus est, quod in primo versu proposuit, qui sint recti, aut quos decet Domini collaudatio. Gentem itaque dicit pertinentem ad Ierusalem coelestem, quam adunatam constat ex omnibus gentibus. Ipsa utique beata est, a qua Deus vere colitur, et omnium Dominus adoratur; id est, qui eos protegit ac gubernat. Haereditas quidem dicitur et cum dimittitur alteri, et cum acquiritur. Sed populus Christianus haereditas est acquisitionis, non dimissionis: quia eum auctor suus possidet, quem praedicationibus sanctis et pretioso sanguine conquisivit.
18 (Vers. 13.) De coelo prospexit Dominus, et vidit omnes filios hominum. Hic adventus Domini futurus exprimitur per figuram quae Graece idea, Latine species dicitur: quando velut effigiem rei futurae oculis offerentes, animi votum ad audiendi studium concitamus. De coelo enim prospexit Dominus, quando proprii Filii donavit adventum. Non enim homo respexit ad Dominum, sed Dominus prospexit ad hominem. Prospicere est siquidem porro positum conspicere. Qui revera peccatis erat divisus, et, quod dictu nefas est, redditus fuerat a suo Creatore longinquus. Nam quod ait, et vidit, gratiam significat miserentis. Illos enim videre dicimus, quibus et aliquid praestitum esse declaramus. Et considera quia non dicit, visa peccata; sed, filios hominum. Nam cum delicta respicit punit; cum hominem intuetur absolvit; sicut in quinquagesimo psalmo dicturus est: Averte faciem tuam a peccatis meis [Psal. L, 11], et alibi: Ne avertas faciem tuam a me [Psal. CXLII, 7]. Unde nobis intelligenda atque retinenda est salutaris ista diversitas.
19 (Vers. 14.) De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant orbem. De futuro corpore Domini tunc dicebat. Nam dum omnia quae ordine veniente succedunt, in praedestinatione fuerint constituta; quanto magis incarnationis eius miraculum ante saecula probatur fuisse dispositum, quod periclitanti mundo quem disposuerat facere, poterat subvenire?
20 (Vers. 15.) Qui finxit singillatim corda eorum, qui intelligit in omnia opera eorum. Finxit corda, quibus intelligentiae suae dona largitus est. Fingere enim dicimus ceroplastas, qui formulas quasdam ad operationis suae vota componunt; sic et Dominus mentes iustorum format atque disponit, ut ad misericordiae suae dona perducat. Singillatim, id est divisim atque distinctim. Corda eorum, scilicet sanctorum, sub Domini timore viventium. Sequitur, qui intelligit in omnia opera eorum. Intelligit utique, quando actibus bonorum praemia digna restituit. Dicendo vero, in omnia opera, significat cogitationes, dicta, vel facta, quibus bonum malumque semper operamur.
21 (Vers. 16.) Non salvabitur rex per multam virtutem, nec gigas salvus erit [mss. A., F., salvabitur] in multitudine fortitudinis suae. Regem dicit hominem continentem, qui quamvis regat corpus suum miseratione divina, a vitiis tamen carnalibus salvus fieri non potest, dum de sua virtute praesumpserit. Iuste enim virtus humana deseritur, quando datum bonum atque perfectum non largitori Deo, sed propriis viribus applicatur. Idem gigantem vult intelligi, qui virtutum magnitudine roboratur, qui contra immanitatem diaboli assidua dimicatione confligit. Qui merito gigas esse dicitur, a quo talibus spiritibus obviatur. Sed iste quoque, qui iam gratia Dei suffragante multos spiritus fugat, salvus esse non poterit, si velut gigas superbiae vitio sublevatus (quo fragilis raptatur humanitas), de meritorum suorum virtute praesumpserit. Sed quamvis gigas Latino sermone terrigena dicatur, tamen et in bono poni manifestum est; legitur enim de Christo: Exsultavit ut gigas ad currendam viam [Psal. XVIII, 6].
22 (Vers. 17.) Falsus eguus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Equum ponit pro felicitate mundana, quae homines sic portat, tanquam si equinis gesticulationibus pervehantur. Haec autem humana spes sic decipit, quemadmodum falsus equus; qui cum iactando se graditur, ruinam subito, quam non opinatur, incurrit. Et quare sit falsus equus exponit; ille enim dum campos appetit, dum pedes praepropera festinatione permiscet, salutem sessoris sui non valet custodire: quia fervida nimis incauta sunt; et qui sub modestia non graditur, ruinosis casibus semper exponitur. Falsus enim dictus est equus, eo quod solet in se fallere praesumentes.
23 (Vers. 18.) Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia eius. Oculi Domini ponuntur pro voluntate divina: quia quos gratos habemus, ipsos sine dubitatione respicimus; econtra ab illis aspectus avertimus, qui nostris mentibus horruerunt. Ergo oculi Domini sunt super timentes eum: quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Sed quoniam dixit de timentibus, opportune sequitur de amantibus, quia utrumque in Domini dilectione coniunctum est; nam qui Deum bene timet et amat, qui bene amat et timet. Res istae in humanis actibus dividuntur; caeterum in coelesti devotione sociatae sunt. Qui sint enim timentes exponit, id est, sperantes in misericordia eius. Quod argumentum dicitur ab adiunctis; adiunctum est enim timere Dominum, et sperare in eo; quae res mutua et insolubili societate connectitur.
24 (Vers. 19.) Ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Duo ista sunt vota fidelissimi Christiani, ut in futuro iudicio eripiatur a morte perpetua, et hic spiritualibus alimoniis transigatur. Eripit enim a morte animas iustorum, cum eas tollit de potestate diaboli, cum per indulgentiam efficit liberos, quos peccati damnatio fecerat esse captivos. In fame autem eos alit, quando in hoc mundo, ubi bonarum rerum indigentia est, spirituali cibo nutrire non desinit quos redemit. Alimentum quippe dictum est, quasi mentis nutrimentum. In fame enim sunt positi, qui se coelestium rerum desiderio semper accendunt. O fames illa multum satura, et sine penuria probabiliter semper avida! Esuriunt enim beati, non quia dominica dape ieiuni sunt, sed quaerendo iugiter inardescunt, quia Domini appetitione proficiunt; sicut evangelista dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6].
25 (Vers. 20.) Anima autem nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est. Cum dicit, sustinet, patientiam significat Christiani, ut invitati iusti futuris praemiis constanti animo perseverent. Sed intelligamus qualis ista virtus est, quam servare toties commonemur. Patientia est siquidem, quae gloriosos martyres facit, quae fidei nostrae bona custodit, quae omnia vincit adversa, non colluctando, sed sustinendo, non murmurando, sed gratias agendo. Haec deceptricem luxuriam comprimit, iram fervidam vincit, vastatricem humani generis invidiam tollit, mansuetos efficit, benignis competenter arridet, purgatosque homines ad illa praemia futura componit. Ipsa est quae faecem totius voluptatis abstergit, ipsa est quae limpidas animas reddit. Per ipsam Christo militamus, per ipsam diabolum vincimus, per ipsam beati ad coelorum regna perveniunt; scriptum est enim: In patientia vestra possidebitis animas vestras [Luc. XXI, 19]. Sequitur: Quoniam adiutor et protector noster est. Adiutor est, dum ad eum ipsius gratia suffragante conamur accedere; protector, dum resistimus adversario. Securus ergo sustinet Deum, qui tali promissione fulcitur. Et considera quia post omnia praecepta patientiam ponit, ut viriliter cuncta toleremus, qui de tam magni praemii largitione confidimus.
26 (Vers. 21.) Et in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius sperabimus. Ne quis de praedicata patientia mussitaret, ne quis se taediosa voluntate confunderet, sequitur magnificum et suavissimum munus: quia ipsa exspectatio habet praemium suum, quando ipse sustinens laetatur in Domino. Addidit, et in nomine sancto eius sperabimus, id est in Christo, quem patienter sanctissimus propheta sustinuit, et laetabatur esse venturum. Sperabimus autem continuum tempus ostendit: quia non est fas ibi desinere, unde semper potest anima fessa recreari.
27 (Vers. 22.) Fiat, Domine, misericordia tua super nos, sicut speravimus in te. His verbis incarnationem Domini desiderabat impleri, quam flagranti Spiritu magnopere sustinebat. Sed intende quam copiosum munus est, quod ditavit genus humanum, quod angelorum choros laetitiae iucunditate complevit, quod etiam ipsa inferna senserunt. Petit enim desideria sua debere fieri, ut possit perfectissimus inveniri. Addidit, in te, ut omnes superstitiones, omnes pravitates excluderet, cum vero Domino supplicaret.
28 Conclusio psalmi.
29 Quam mellifluae voces auditae sunt! quam salubriter nobis psalterium coeleste cantavit! Tales siquidem mandatorum chordae sonuerunt, ut si eas internis auribus recipiamus, et nos in eis Davidicae lyrae curatione purgabimur; fietque nobis Saulis illa mundatio, ut fugatis immundis spiritibus, abluta mente Domino serviamus. Habent enim beati musicam suam, quae animae fidelis intrat auditum; cuius non deficit sonus, cuius non lassatur intentio. Relinquite ergo, spectaculorum amatores, mortiferas voluptates; ad haec magis gaudia, ad haec mysteria convenite, ubi cithara et organum virtutes excitant, non desideria pravae voluptatis instigant.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXI <<<     >>> in Psalmum XXXIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5 > 36 > 7 > 32